domenica 7 giugno 2026

Genesis 1

En nunc tandem multos post annos iterum calamum suscipimus ad lectores aliquid scribentes. Consilium autem non est iam, ut ante, Musis delectari, sed Sacrarum Scripturarum ad classiciorem formam redactarum lectione gaudere. Cuius operis auctor non ego sum, quippe cum Hebraici Graecique sermonis penitus ignarus sim, sed Francus quidam XVI seculi, nomine Sebastianus Castellio, theologus reformatus, maxime prae acredine in religiosas persecutiones demonstrata notus. Est igitur in uotis integram eius uersionem digitalibus typis paulatim rescribere, ut oculis facilior lectu uideatur. Quapropter et eius aetatis stilum ad recentiores scribendi consuetudines aptare longisque productas uocales adornare nobis placuit. Capita uero nescio quam saepe foras daturi simus, sed iam ecce primum omnium:


1Prīncipiō creāvit Deus caelum et terram. 2Cum autem esset terra iners atque rudis, tenebrīsque offūsum profundum, et dīvīnus spīritus sēsē super aquās lībrāret, 3iussit Deus, ut exsisteret lūx, et exstitit lūx. 4Quam cum vidēret Deus esse bonam, lūcem sēcrēvit ā tenebrīs, 5et lūcem diem, et tenebrās noctem appellāvit. Ita exstitit ex vespere et māne diēs prīmus. 6Deinde iussit Deus, ut exsisteret liquidum inter aquās, quod aquam ab aquā disiungeret. 7Fēcitque liquidum, quod dīvideret aquam, quae subter liquidum est, ab eā, quae superest. Quō factō, 8liquidum caelum nuncupāvit: ita exstitit ex vespere et māne diēs secundus. 9Deinde iussit Deus, ut aqua, quae sub caelō esset, ūnum in locum cōnflueret, ut apparēret siccum. Quō factō, 10siccum terram nōmināvit, et aquae adfluentiam mare. Eamque rem bonam esse animadvertēns, 11iussit, ut pareret terra stirpēs, herbās frūgiferās et arborēs frūctiferās, quae suō quaeque in genere frūctum ēderent, et in quibus suum sēmen inesset in terrīs. Atque ita factum est. 12Ēdiditque terra stirpēs, id est herbārum frūgiferārum et arborum frūctiferārum genera, in quibus suum sēmen inesset. Quam etiam rem bonam esse animadvertit. 13Ita exstitit ex vespere et māne diēs tertius. 14Deinde iussit Deus, ut exsisterent lūmināria in liquidō caelō ad discernendum diem ā nocte, quae et signa, et tempora, et diēs et annōs efficerent, 15et in liquidō lūcentia caelō terrās collūstrārent. Id quod factum est. 16Fēcitque Deus duo lūmināria magna, maius ad diēī, minus ad noctis moderātiōnem: tum etiam stēllās; 17eaque in liquidō caelō collocāvit, ad collūstrandās terrās, 18et diem noctemque moderandam, lūcemque et tenebrās discernendās. Et hoc quoque vīdit esse bonum. 19Ita exstitit ex vespere et māne diēs quārtus. 20Deinde iussit Deus, ut aqua natātīlēs ēderet animantēs, et volucrēs, quae suprā terram per āerem volārent. 21Creāvitque Deus ingentia cētē, et omne genus fluitantium animālium, et ālātārum volucrum, quaecumque ex aquā orīginem trahentia moventur. Quam rem cum vidēret esse bonam, 22ea fēcundāvit hīs verbīs: «Fētificāte, multiplicāminī, replēte aquās in marī; et volucrēs multiplicentur suprā terrās.» 23Ita exstitit ex vespere et māne diēs quīntus. 24Deinde iussit Deus, ut ēderet terra animantium genera, vidēlicet pecorum, et serpentium, et terrestrium ferārum. Id quod factum est: 25fēcitque Deus dīversa genera terrestrium ferārum et pecorum, et omnium humī serpentium. Quam rem cum vidēret esse bonam, 26ita fātur: «Faciāmus hominem ad imāginem nostram, nostrī similem, quī dominētur piscibus aquātilibus, volucribus āeriīs, pecudibus, dēnique tōtī terrae, et quidquid in terrā movētur.» 27Itaque hominem Deus ad suī, id est ad dīvīnam imāginem creāvit, scīlicet marem et fēminam: 28quibus deinde fēcunditātem dedit, sīc eōs adloquēns: «Fētificāte, multiplicāminī, replēte terram, eamque subigite; et in piscēs aquātilēs, volucrēsque āeriās, et omnēs quae in terrīs moventur bēstiās imperium habēte. 29Ēn ego vōbīs trādō omnēs herbās, quae sunt in omnī terrae solō frūgiferāe, omnēsque arboreō fētū praeditās arborēs, sēmen parientēs, quibus ad alimōniam utāminī. 30Bēstiīs autem terrestribus omnibus, āerisque volucribus, et quaecumque vītālī spīritū animāta moventur in terrīs, hīs omnem herbārum viriditātem ad pāstum dō.» Hīs effectīs, 31animadvertit Deus omnia, quaecumque fēcerat, esse admodum bona. Ita exstitit ex vespere et māne diēs sextus.

domenica 2 maggio 2021

Carmen Natalicio tempore scriptum

Vltimus ad finem iam mensis uergit et annus
denique consueta nunc abit iste uice.
Luxuriosa gelu candescunt arua decembri
et parat in mundum sancta uenire salus.
Nec poterit natum cognoscere pastor Iesum
nec capiet caeli turpe bouile deum.
Nemo feret uolucri uectus munuscula curru,
dulciolis caligas nulla replebit anus.
Grex pueri celebrare nequit mysteria diui
nec magus externa migrat ab urbe procul.
Non ego dilectam mox te, mea uita, reuisam,
Caesar enim longis me uetat ire uiis
atque recrudescens uiolat tibi pectora morbus
et modo cum medicis hunc agis aegra diem.
O utinam longe possem tibi adesse iacenti,
me quid enim sine te festa dapesque iuuent?
Quid natalicia congesta sub arbore dona
quidue petam media nocte sacella pius?
Si quid aues igitur nobis dare munus amica
fac ualeas, aliud nil ego habere uolo.

lunedì 15 marzo 2021

De amicae natali

Saepe uiae flores alius de margine carpat
ignotoque frui malit amore malus.
Me iuuat unius labro tamptare puellae
labrum nec ueneri succubuisse uiae.
Nunc manet illa citas gelidi trans fluminis undas
quo nigra me prohibet tendere pestis iter
nec perit ulla dies studio quin uellar eundi
et libet aligera scandere caela uehe.
Me, Venus, urget amor, tua iam sine iussa sequamur
nec queat atra precor noxa ferire pios
qui sint Cypriacae salui tutamine diuae,
si potes infernas hinc Stygis aufer aquas!
Pectora cuspidibus puer ille sagittifer urat
sanaque mortali frons uacet igne luis.
Eius adest natalis et annum complet amica,
carmina sufficiant si procul auctor abest,
at simul ac uicta poterit uia peste patere
me uocet inque suo sopiat ipsa sinu.
Iunget amor defessa pigro tunc corpora somno
nec leuis in tacita nocte susurrus erit
et liceat tepido renitentem lumine solis,
dum cubat illa, manu lambere mane comam.
Haec cupio, Deus, haec mihi gaudia trade benignus
ut tibi cera sacra semper in aede micet.

lunedì 8 febbraio 2021

Adhortatio amicae

Magister urget saepe laboribus
heram meisque surripit osculis.
   Tremit misella iam seueri
   adueniente die pericli.

Stilus fatigat ulceribus manum,
et unca curuant tergora paginae.
   Premet sopore mox ocellos
   nox animumque metu grauatum.

Iuuare quamuis nitar amasiam
moras paratus uincere pectoris
   tamen magis magisque tristis
   flet lacrimisque genae rigantur.

Ines nitenti si quis in aethere
deus, sodali praesidium feras
   precor timoribusque motam
   ut ualeas solidare mentem.

Secunda siue fata tibi fauent,
ut ipse credo, seu male uerterit
   probatione me peracta
   denique conuenies amicum.

Sit hora nulla tum sine basiis,
diu lacerti colla reuinciant.
   Quid est amoenius cubili
   si iacet in gremio puella?

mercoledì 3 febbraio 2021

Veris aduentus

Ver parat egelidis hiemalia pellere uentis
   tempora nam brumae iam prope finis adest.
Nunc riget omnis ager glacie niuibusque coruscat,
   mox ibi flauescet concita sole seges.
Quae modo frigoribus solidi constringitur amnis
   libera diluto perfluet unda gelu.
Algida purpureis renitebunt arua rosetis,
   ut leuis auratum pollen aceruet apis.
Floribus effusi zephiris reuehentur odores
   fronsque teget spolium densa uirore nemus.
Nox dempto sileat tonitru nimbisque frequentem
   non feret ablatis caelitus imber aquam.
Blanditiis foueat sic mitia pectora amantum
   illa Valentini iam reditura dies.
Tu quoque parce puer nobis et pone pharetram
   nec latus inclemens molle sagitta foret.
At si nulla quies dabitur mortalibus arcu
   corda precor saltem mutuus urat amor.
Frangor enim mentemque fero tenet igne puella,
   o utinam studio ferueat illa pari!

giovedì 3 settembre 2020

De ultimis aestatis diebus

In inferis iacet puella sedibus,
opaca lumen angit umbra debile.
Vt abditis fauilla candet ignibus
calore Roma sic anhelat ultimo.
Inertibus carebit algor otiis
et occupata tempus hora surripit.
Valete iam maris uenusta fluctibus,
adusta sole iam ualete litora.
Coronea sed ipse peste territus
in aedibus reclusus usque perstiti.

domenica 30 agosto 2020

De urbe Antio, quae teste Vulpio totius rerum uniuersitatis locus frigidissimus est

Antium condit niuibus ueterna
temporis iam signa diu peracti,
interit gramen, spoliatur arbos,
  sistit et aeuum.

Limpidus crystalla uibrat susurrus,
algor immotas maris artat undas,
impetu condensa ferire parcunt
  aequora cautes.

Liuor emanat tumidus per arua,
iam calyx pallet cerasi niuatus,
effero sursus coalescit ipsum
  frigore caelum.

Helio segnis madet imbre tellus,
nubium moles pereunt opacae,
uitrea splendent decorata luce
  tecta domorum.

Insidet taetrae dominator urbis
in throno sceptrumque gerit sinistra,
dexterae nutu gelidis acerbus
  imperat auris.

lunedì 20 gennaio 2020

Quid placet?

Sunt quibus orta piis formam Venus adnuat undis
et quibus ingenium fertile portet opes.
Sunt etiam quorum uolitet cita fama per urbem
sic puto uirginibus posse placere uiros.
Quae tamen arma gero? Nec amoenus enim mihi uultus
nec leue diuitias scit sibi ferre caput.
Nam neque lucenti pauper sonat aere crumena
nec celeber populi saepe per ora feror.
Praeterea multis uideor nimis horridus atque
nulla cupit foedum foeda puella uirum.
Cur uelit? Aerios de caelo ducere diuos
quit nutuque sibi conciliare Iouem.
Dira fames mouet affectus ac membra uirorum,
seruitium famulis iamque era triste parat.
Nuda uacant rari defectu tempora crinis
nec tenues ualidant ossa retrusa genas.
Inter et os nasumque patet sine limite uallis,
heu macra formoso labra tumore carent.
O utinam faciat mors finem denique curis
me quid enim monachi uiuere more iuuet?
Siue cinis rapidi suffletur turbine uenti
languida seu tumuli sopiat ossa quies
nulla puella meum uiset lacrimosa sepulcrum
et dabit extincto florida serta uiro.
Tune pedes lector sistes funebria uatis
praeteriens, nostri nonne misertus eris? Te precor uxor amans comitetur adusque senectam
coniugiumque fides perbene sancta regat.

mercoledì 25 dicembre 2019

Carmen natalicium

Iam rursus pereunt annus mensisque December
  pauper in externa nascitur urbe Deus.
Constat iter regis iussu peragrasse parentes
  et miseram fessos incoluisse casam
mater ubi in lucem uirgo dedit omnipotentem
   diuum qui lueret crimina nostra cruce.
Huc magus accedens natum ueneratur Iesum
  sidere nocturnam praecipiente uiam
et uenit opilio dum gaudent desuper hymnis
   angelici dominum magnificare chori.
Squalida percipiunt mundi cunabula regem,
  halitibus puerum bos asinusque fouent.
Vos quoque natalem Christi celebrate fideles,
  sub nitida iaceant arbore dona probis. 

domenica 15 dicembre 2019

Paraclausithyron

Cur dominam uinctis abscondis ianua claustris?
   Nonne satis facies iam tibi nota meast?
Nonne potes nostros aditus meminisse priores?
   Quin duras maesto pandis acerba seras?
An quereris nihil esse caua quod restet in arca?
   Mercedem uoueo cras dabo largus erae.
Namque etiam si saepe caret mihi sacculus auro
   dicar inops auri nec sine amore miser!
Triste mihi teneros non posse fouere lacertos
   et uacuo noctes incubuisse toro.
Eius agunt impressa labris me basia anhelum,
   si quidem abesse uolo pes capit ipse uiam.
A, te dira foris primum reminiscor hiantem
   et fuit illa mihi quam pretiosa dies!
Pulchra smaragdinis inerat Lucretia ocellis
   in geminum nigro crine cadente sinum.
Circa aderant sedes incompositumque cubile,
   uitra fenestrarum lux per aperta micat.
Tum leue sublato patuit uelamine corpus
   et stupor arripuit membra repente mea.
Hanc ego perspiciens ueluti uirgunculus omnem
   conticui tremulo nescius ore loqui.
Nullius esse reor super hoc uenerabile pectus,
     marmorea poterat pelle nitere latus.
Terga fuisse etiam niue candidiora recordor,
   subter erat Veneris numine digna natis.
Sic amplexa uirumst mulier nudata silentem
    et roseis iunxit mellea labra genis.
Sed quid claustra sonant? Reserantur limina portae!
   Me nunc illa iubet lector inire uale!

lunedì 20 agosto 2018

Carmina cacatoria

Casu mihi recenter quorundarum amicorum scripta per Prosopobiblion diuulgata ad oculos peruenerunt, quae hic uobiscum communicare uelim ut, sicut dicitur, risu uita producatur. De lite quadam inter poetas saeculi XVI facta agitur, quorum alter Martinus Lutherus ipse, alter Simon Lemnius erat. Vates sese in uicem contumeliose cum fimo comparant.
Primum, si intellexi, scriptum erat Lemnii carmen in Lutherum:

Ipse dysenteriam pateris clamasque cacando,
   Quamque aliis optas, euenit illa tibi.
Dumque cacatores clamas, tu nempe cacator
   Factus es, et merda diues es ipse tua.
Ante tibi rabies distorta resoluerat ora,
   Et soluit culus iam tibi uentris onus.
Noluit haec tantum rabies e faucibus ire;
   Nunc etiam natibus profluit illa tuis.
Non poterat fundi pestis tibi tanta labellis;
   Vnde tamen rumpat, repperit illa uiam.
Sed puto, rumpetur citius tibi uenter et exta,
   Exeat e culo quam tibi tanta lues.

Deinde ita Lutherus Lemnio respondit:

Quam bene conueniunt tibi res et carmina Lemche!
   Merda tibi res est, carmina merda tibi!
Dignus erat Lemche merdoso carmine merda,
   Nam uatem merdae nonnisi merda decet.
Infelix princeps quem laudas carmine merda,
   merdosum merda quem facis ipse tua.
Ventre urges merdam uellesque cacare libenter
   ingentem, faciat merdipoeta nihil.
At meritis si digna tuis te poena sequetur,
   tu miserum coruis, merda, cadauer eris.

Adeo salsae mihi huius modi Musae uidentur, ut dictum illud praeclarum pro uero habeam, scilicet, si mihi quoque nunc uersu ludere licet, "Nil adamas generat, nascuntur stercore flores." Valete.

domenica 3 giugno 2018

Cronicha ualli

Racconto originale in italiano by Phazyo.


Ventus algidus post uallum aridos colles saeue uerberabat longiusque, ubi uiriditas in atris septemtrionis siluis artior fiebat, inter folia sibilabat ululabatque, cum aliis lucorum sonis sese lugubri concentu commiscens.

Quamuis nox intempesta esset, Luna plena fruticetorum planitiem diurno quasi modo illustrabat radiique, densa nemora etiam perfigere conantes, eorum occulta uix denudabant. Quinto, qui oculos in longinquum intendebat ut omnis motio perspiceretur, formae in obscuris arborum truncis micare uidebantur. Quas is ceruos aprosque esse putabat nec tamen, et fessitudine et angore simul correptus, eam curam ex animo auferre poterat. Se spectari.

“Picti isti honore carent” Flauius murmurauit “Nihil ualent nisi insidiis datis in latebra statim recurrere. Proelium mihi date campestre, obsint eorum deni cuique Romano, ut eos tandem aliquando perdam!”

Prunas Flauius fuste excitabat: super flammas, longo ueru transfixus, cuniculus eo uespere decuriatus iam sapide fuscabatur.

Decius ante ignem stabat consertisque brachiis cachinnabat: “Obsint eorum deni cuique Romano? Vbi tam bene computare didicisti?”

“Me doctum esse scito”, respondit Flauius, catarrhi congeriem in tenebras despuens, “Non tam quam Quintus iuuenis sed doctus sum. Etiam in patria militaui. Et uerum est Parthos esse horridos, at si quem praefectum capiunt, eum humane tractant.”

“Hahahae, etiam te doctum esse dicis: eos humane praefectos tractare Licinio Crasso narra. Quae etiam tibi curast? Praefectus enim non es.”

“Nondum. Sed noui qui me iuuent…”

“Mihi risum moues, Flaui. Vide ubi simus! Tene limitaneum in honorum cursu progressurum putas? Frigore et uuitate in cloaca ista putrescemus nec umquam centuriatum impetrabis.”

“Os terge antequam uerba facias, tua causa non iam memini quid in animo esset dicere… Quid aiebam? A… Picti isti beluae inhumanae sunt. Quid de captiuis faciant audii sed non dicam, ne forte Quintus bracas minctu foedet… At sunt horribilia. Nulla potest cum his gentibus fieri disceptatio: Caledoniam decem legionibus collectis peruestigari, omnes e cauis suis eripi et murium more crucifigi oportet. Aerumnam ita tolli uidebis.”

“Scin autem quid ego audierim?” Decius cachinnauit, “Eorum feminas esse femuribus tam fortes quam uiros ensibus.”

Quintus, qui eorum sermones eo usque silenter audierat, ad ignem se conuertit.

“Cute lactea et crinibus rufis, ut Venus habet, inermes uidentur, at si Romanum uident, eum-”

“Estne Venus rufa?” turbatus est Faluius.

“Equidem est, fanumne umquam illud ad Mutinam situm iniisti? Hoc utique tibi certum esse persuadeo, Romanorum uoraces sunt, quia uiri aut in uenatione aut in bello semper uersantur nec-”

“Sicut et nos.”

“Quid?”

“Viri aut in uenatione aut in bello semper uersantur… Sicut et nos… Dicisne, dum hic nos frigora patimur, meam Publiam tuamque Luciam domi…?”

Decius parumper conticuit.

“Ne talia fatue comparaueris, Flaui: de barbaris loquimur, non de matronis honestis! Et uiden, per deos, ut me semper interpelles? Dicere uolui: una harum Caledonum opus est, ut Quintulum ablactet.”

Quintus caput uerecundus agitauit.

“Nondum Quintus ictum uibrauit” Flauius addidit, dum eius umero manum impulsabat “At si harum quaedam eum corripit… O… Ne ossa quidem postridie reperiemus.”

Magnopere Decius suspirauit oculosque ad Lunam sustulit, quae in magico Britanniae caelo alta nitebat:

“A, Quinte! His annis plene fruere, dum potes, dum puellae floridae et benevolae sunt, nihilque a te petunt nisi amorem… Senesces enim et feminis rem solues… Aut argento aut patientia… Sed solues.”

Strepenti risu Flauius displosust, dum ueru super ignem uoluebat: “Hahahae… Sana tandem uerba ex infami rostro euadunt! Iam sedete, coctus est cuniculus.”

Assi frustula tres uiri pugionibus uellebant, cum fragorem longinquum audierunt.

E uallo prominuerunt: moles atra e siluis ad occasum uergentibus egressa erat, quae eorum locum accedens conspicuior paulatim fiebat. Ceruorum turba; cita milites praeteriuit et e conspectu euanuit.

“A, si mihi arcus fuisset…” Flauius suspirauit.

Suspicioso animo Decius siluam aspexit: “Fieri potest ut lupi redierint, ita ut omnes una fugiant.”

“Illuc spectate!” Quintus clamauit, aliquid digito in opacitate monstrans.

In cliuo minus quam mille passuum semoto stabat figura exilis, Lunae plenae obiectu bene manifesta et longis capillis aura perturbatis.

“Quidnam multa nocte stat illa in solitudine?” latrauit Flauius.

“Nihil miri, pagus est prope: fieri potest ut uiam amiserit…”, Decius ad Quintum se conuertit “Quin Quintum iuuenem mittimus, ut eam domum redducat?”

Quintus quassus est: “Egone? Solus?”

Cachinnarunt duo.

“Nempe difficile erit solum cum Caledone contendere. Auxiliares tibi uoco, Quinte: estne cohors satis?”

Caput fastidio coruscans Quintus facem arripuit et in tenebras ultra uallum processit, sociorum ludibria retro derelinquens.

Cum illi appropinquaret, puellam nudis pedibus in herba ambulare cistamque plantarum refertam lacertis gerere animaduertit; militem perarmatum et in nigrore noctis obuenientem nihil timere uidebatur.

Tunica leuis uento fluctuabat coccineaque coma in umeros gratiosa decidebat. Quinti intuitus puellae formas post tenuem uestem uix sublucentes usque ad faciem niueam bellisque lineamentis praeditam, quam mille ephelides ueluti adamantinae insulae adornabant, et denique ad oculos gelidi coloris iuuenem legionarium sine metu perscrutantes conscendit.

“Ego sociique inter nos reputabamus num uiam amisisses… Estne tibi opus auxilio?”

Risum puella incohauit suauique uoce respondit “Minime ego uiam amisi. Vos autem amisistis: haec patria uestra non est.”

Quintus mire permotus est; gladii capulum inconsulto mulcere coeperat: “Quid?”

“Huccine uenisti ut me ui caperes?”

“Quid? Talia nos non facimus.”

“Nonne? Matri et sorori fecistis.”

Quintus siluit et anxius circumspexit: “Quid procul domo et tam sera nocte agis?”

“Viscum lego”, puella respondit cistam indicans, “Opus est uisco sub Luna plena lecto ut cum deis colloquium fiat.”

“Colloquiumne cum deis?”

“Ita uero, ut ab eis poscamus ut Romanos e Britannia pellant.”

Risurus erat Quintus: erat ei consilium superbe ridere, ut animum sollicitum laxaret, nihil autem ei successit nisi cachinnus inquietus et mendax.

“Non multum uos audiisse uidentur.”

Vlulatus eminus audiri poterat. Puella caput inclinauit et Quintus neruos tetendit.

“Nonne igitur ui me capere uis?”

“Me nolle dixi. Et nisi auxilio tibi opus est, si licet ad commilitones redeo”, latrauit Quintus.

Auersus est et iam redibat, sed puellae uox eius gradus detinuit: “Visne non inuitam?”

Quintus constitit, et iterum ad puellam conuersus “Quid dixisti?”

“Mene capere non uis? Nec si me uolentem dabo?”

Ore dehiscenti iuuenis stetit attonitus.

Puella subrisit: “Quot annos natus es, Quinte?”

Quintus eius pulchritudini uocisque suauitati adeo attentus erat ut ne unum quidem per momentum ponderaret, quomodo ignotae nomen suum notum esset: “Duodeuiginti”.

“Duodeuigintine? Et quis est qui sciat, quot iterum anni abituri sint antequam puellam conterraneam tangas?”

Puella uestem humum demisit et Quintus se nocte mergi sensit.

[…]

“Nondum rediit”, Decius murmurauit, extremis ignis lucibus inter prunas morientibus.

“Iuuenis est, sine gaud-”

Flauius derepente surrexit: de Romana castrorum parte, figura quaedam capite obducta legionarios tardis gradibus adibat.

“Sine cura sis”, dixit Decius, “Sulgacus est.”

“Sulgace, uetuste parasite!” Decius ad aduenam clamauit, “Festina, cenae residua hodie iam pereduntur!”

Senex, fusca tunica inuolutus, magnum nodosumque baculum ad Decium aduertit: “Senibus obsequi discite! Vos praesertim, qui domi nostrae hospites estis.”

Sulgacus ad latus sedit. Decius cuniculi pernam ad eum proiecit, quam ille uorax momordit.

“Etsi hospites sumus, Romae alimenta uobis non displicere uideo, nonne?” Flauius garriuit.

“Nullam ego iram in Romam habeo, nec si incendit neque si diruit. Flumen item non culpo, quod undis messes uastat, uel lupum, qui armenta trucidat. Tempus fuit Britannorum, quod nunc peractumst nec ullo modo repugnare potui. Tempus nunc Romae est, quod finietur neque uos repugnare poteritis. Omnes in hoc fratres sumus. Nec uerbis meis opus est, satis callidi estis ut ipsi intellegatis. Id autem me solatur, quod numina exstare scio quae hanc ruinam superent, quae numquam occidant, quae una cum saeculis senescant, quae nemo nostrum regere possit.

Tres uiri tacuerunt. Venti uehementia desiuerat. Gryllorum cantus, qui hic illic in cauis latebant, audiri poterat.

Decius senis oculos intuitus est: “Aditus iste insolitus est, Sulgace. Te aliquid conturbat.”

Sulgacus uocem ad sermocinandum parauit.

“Eboraci cum ceteris druidis nuper fui ut Veris sacra curarem. Nugas solum esse putaui, sed iam rumores iterantur.”

Senex uisum ad legionarios sustulit. Luna eius cicatrices clarabat.

“Huic rei maiores nostri nomen imposuerant, sed obliti sumus. Eam esurire, inter nos uersari nec ab incepto destituram esse tantummodo scimus. Vobis quoque damnum afferet: daemon nullum inter Britannos Romanosque discrimen facit.”

“Daemonne?”

“Ita uero. Daemon qui hominum cupidinibus alitur et Britanniam septemtrionalem a ripa una ad alteram pererrat ut sibi hostias inueniat.”

“Hominumne cupidinibus alitur?

Sulgacus adnuit: “Quid uiri cupiant scit et eam formam sibi induere potest. Quamobrem saepe puellae specie abditus apparet.”

Decius Flauiusque sese in uicem consternati adspexere. Arma raptim ceperunt et uallum transiluerunt.

Quinti nomen per tenebras noctis desperantes uocitarunt, sed eorum clamores silentio perrupti sunt.

Tunc Decius in obscuris aliquid sub stellarum lumine fulgere uidit. Cucurrit et cum eo peruenisset et quid esset intellexisset, eius pectus maerore obrutum est.

Quinti galea.

Flauius anhelus singultusque uix cohibens aduenit: “Per deos… Eum ire siuimus… Idem est ac si eum necauissemus, Deci…”

Decius genu inflexit galeamque manibus cepit, pueri amati sicut filii faciem meminisse conans. Sibique in animo rabiei copiam augeri sensit in limitem ignotum, qui Quintum miserum ingurgitauerat, et in obitum degenerem et inanem.

Tunc aliquid eius oculum captauit: membranae frustum rubra inscriptione notatum sub galea erat.

Inscriptio sanguine rubra.

“Legere nescio. Quid inscriptumst, Deci?”

Vlulatus alius longe auditus est.

“Inscriptumst: facite praest”.

lunedì 27 novembre 2017

Pauca de die gratiarum agendarum, quae die Iouis perscribere piguit

Concelebrare Deum nunc fertur America faustum
   sicut auis patrius mos erat ante suis.
Nam simul ac ripam petiit, trangressus ineptis
   oceani ratibus uim rabiemque maris
Anglus ei grates pius egit cum ualuisset
   incolumis mundi tangere rura noui.
Post alii facta statuerunt messe coloni
   excelsum dapibus magnificare Deum.
Agricolas ita cum indigenis prandisse relatum est
   pectora cunctorum pace tenente sacra.
Diuo etenim fieri prohibente iniuria belli
   nulla potest, nulla est hasta gerenda manu.
Quin igitur mites exempla probamus eorum
   ante quibus saeuo nil opus ense fuit?

martedì 17 ottobre 2017

De terraplanistarum haeresi

Cum multa in rete his diebus legerim, quae ad publicam uesanorum derisionem spectarent, crebriorem atque impudentiorem terraplanistarum turbam factam esse animaduerti. At qui sunt hi, quos terraplanistas uoco? Ei sunt, qui hunc mundum rentur esse planum.
Mirum, nonne? Equidem iocositatis causa se hoc putare simulant! Minime...
"Sed," Nunc aliquis uestrum dixerit "Qui fieri potest ut hoc opinentur? Possumus enim nostris temporibus satellitum ope huius mundi formam eminus conspicere. Sunt et multa argumenta quibus mundi rotunditatem quiuis experiatur. Quid de his rebus isti arbitrantur?"
Vos, inquam, humano generi nimium fiduciae habetis.
Nam hi nos omnes scientistarum conspiratione deceptos et imagines summo in aetere exceptas computatro uere delineatas esse contendunt. Porro iuuentutem in scholis falsis praeceptis cotidie imbui et inde domi potius educandam esse affirmant.
At nunc quae sit eorum consilio huius mundi facies, fortasse requiritis.
Mundum nostrum planum et immotum et tholo uitreo omnibus stellis ornato opertum, Solem et Lunam eadem fere magnitudine esse et circuitum subter hunc tholum ducere, extremum mundi limitem glacie undique inclusum multisque militum praesidiis munitum esse putant, ne quis tholi fundamentum adire ueramque mundi speciem comperire possit.
Imaginem uerbis adiciam, ut facilius intellegatis:
En mundum, iuxta terraplanistarum opinionem!
Quod etiam iucundius est, mathesi et instrumentis technicis haec omnia probare conantur, etsi fere nihil de eis rebus sciunt. Nec desunt qui in litore horizonta perscrutantes se orbis terrarum curuaturam uidere non posse querantur.
Has nugas satis diu tractasse uideor, ergo uobis, lectores, in proximum uale dico!

sabato 23 settembre 2017

Versificātiō Euangeliī diēī XXVII mēnsis Augustī (Matthaeus 16, 13-20)

Caesaris in partēs nōmen quibus atque Philippī est uēnit Iēsus ubī nempe rogāuit ita discipulōs "hominis quis fīlius esse putātur?" Dīxērunt "aliī , domine, esse putant Iōannem Baptistam aliīsque autem ipse uidēris Hēlīās, pars Hiēremiamque putat, ē biblicīs ūnum vel dīcunt esse prophētīs". "Quem uōs autem dīcitis esse?" rogat respondēnsque Simōn Petrus sīc dīxit Iēsū " Chrīstus uīuī fīlius ipse Deī es.". Inquit et ille "Simōn es Bar Iōna beātus. Nec caro nec sanguis docuēre, pater sed meus in caelīs quī est, et uērō tibi dīcō es Petrus et super hanc aedificābo petram mox ecclēsiam et īnfernī nōn porta ualēbit contrā illam, clāuēs et tibi, Petre, dabō rēgnī caelōrum. Quodcumque ligāueris hīc quippe super terram iūnctum et in aethere erit et quaecumque super terram soluenda putāris in caelīs etiam mando solūta fore. Discipulīs tunc ille suīs praecēpit ut esse Chrīstum posset discere nēmo ab eīs.

venerdì 15 settembre 2017

Pauca dē Autumnī aduentū

Rigōre molliētur aetheris calor
marisque harēna dēserētur algida.
Resūmit ūsitāta quisque mūnera
et in scholās alumnus īre cōgitur.
Parant hirundinēs migrāre in Āfricam
cotīdiēque fit diēs minūtior.
Rigātur imbribus solum frequentibus
uirōre mox et exuentur arborēs.
Valē, aestuōse mēnsis, hinc abī celer
auēque, quī uenīs tepōre praeditus.

domenica 20 agosto 2017

Versificātiō Euangeliī hodiernī (Matthaeus 15, 21-28)

Inde Tyrī in partēs iit et Sīdōnis Iēsus et Chananaea illīs fīnibus orta "meam daemonium uexat nātam, quaesō miserēre, prōgeniēs Dauidis sānctificāta, meī!" clāmāuit. Nihil ille tamen respondit et eius discipulī, quoniam fēmina pōne sequī pergēbat, rogitābant quīn dīmitteret illam. Dīxit "ad āmissās nōnnisi missus ouēs Isrāēlis sum." Propius sed uēnit adōrāns maestaque poscēbat ", domine affer opem!" "Dēdecet" est fātus "nātōrum sūmere pānem ut mittam canibus". Dīxit at illa "Canēs nōnne etiam mīcās comedunt lāpsās dominōrum mēnsā?". Subitō dīxit Iēsus "Est tua magna fidēs, mulier fīat tibi quod uīs" et fuit ex illō fīlia sāna diē.