domenica 7 giugno 2026

Genesis 1

En nunc tandem multos post annos iterum calamum suscipimus ad lectores aliquid scribentes. Consilium autem non est iam, ut ante, Musis delectari, sed Sacrarum Scripturarum ad classiciorem formam redactarum lectione gaudere. Cuius operis auctor non ego sum, quippe cum Hebraici Graecique sermonis penitus ignarus sim, sed Francus quidam XVI seculi, nomine Sebastianus Castellio, theologus reformatus, maxime prae acredine in religiosas persecutiones demonstrata notus. Est igitur in uotis integram eius uersionem digitalibus typis paulatim rescribere, ut oculis facilior lectu uideatur. Quapropter et eius aetatis stilum ad recentiores scribendi consuetudines aptare longisque productas uocales adornare nobis placuit. Capita uero nescio quam saepe foras daturi simus, sed iam ecce primum omnium:


1Prīncipiō creāvit Deus caelum et terram. 2Cum autem esset terra iners atque rudis, tenebrīsque offūsum profundum, et dīvīnus spīritus sēsē super aquās lībrāret, 3iussit Deus, ut exsisteret lūx, et exstitit lūx. 4Quam cum vidēret Deus esse bonam, lūcem sēcrēvit ā tenebrīs, 5et lūcem diem, et tenebrās noctem appellāvit. Ita exstitit ex vespere et māne diēs prīmus. 6Deinde iussit Deus, ut exsisteret liquidum inter aquās, quod aquam ab aquā disiungeret. 7Fēcitque liquidum, quod dīvideret aquam, quae subter liquidum est, ab eā, quae superest. Quō factō, 8liquidum caelum nuncupāvit: ita exstitit ex vespere et māne diēs secundus. 9Deinde iussit Deus, ut aqua, quae sub caelō esset, ūnum in locum cōnflueret, ut apparēret siccum. Quō factō, 10siccum terram nōmināvit, et aquae adfluentiam mare. Eamque rem bonam esse animadvertēns, 11iussit, ut pareret terra stirpēs, herbās frūgiferās et arborēs frūctiferās, quae suō quaeque in genere frūctum ēderent, et in quibus suum sēmen inesset in terrīs. Atque ita factum est. 12Ēdiditque terra stirpēs, id est herbārum frūgiferārum et arborum frūctiferārum genera, in quibus suum sēmen inesset. Quam etiam rem bonam esse animadvertit. 13Ita exstitit ex vespere et māne diēs tertius. 14Deinde iussit Deus, ut exsisterent lūmināria in liquidō caelō ad discernendum diem ā nocte, quae et signa, et tempora, et diēs et annōs efficerent, 15et in liquidō lūcentia caelō terrās collūstrārent. Id quod factum est. 16Fēcitque Deus duo lūmināria magna, maius ad diēī, minus ad noctis moderātiōnem: tum etiam stēllās; 17eaque in liquidō caelō collocāvit, ad collūstrandās terrās, 18et diem noctemque moderandam, lūcemque et tenebrās discernendās. Et hoc quoque vīdit esse bonum. 19Ita exstitit ex vespere et māne diēs quārtus. 20Deinde iussit Deus, ut aqua natātīlēs ēderet animantēs, et volucrēs, quae suprā terram per āerem volārent. 21Creāvitque Deus ingentia cētē, et omne genus fluitantium animālium, et ālātārum volucrum, quaecumque ex aquā orīginem trahentia moventur. Quam rem cum vidēret esse bonam, 22ea fēcundāvit hīs verbīs: «Fētificāte, multiplicāminī, replēte aquās in marī; et volucrēs multiplicentur suprā terrās.» 23Ita exstitit ex vespere et māne diēs quīntus. 24Deinde iussit Deus, ut ēderet terra animantium genera, vidēlicet pecorum, et serpentium, et terrestrium ferārum. Id quod factum est: 25fēcitque Deus dīversa genera terrestrium ferārum et pecorum, et omnium humī serpentium. Quam rem cum vidēret esse bonam, 26ita fātur: «Faciāmus hominem ad imāginem nostram, nostrī similem, quī dominētur piscibus aquātilibus, volucribus āeriīs, pecudibus, dēnique tōtī terrae, et quidquid in terrā movētur.» 27Itaque hominem Deus ad suī, id est ad dīvīnam imāginem creāvit, scīlicet marem et fēminam: 28quibus deinde fēcunditātem dedit, sīc eōs adloquēns: «Fētificāte, multiplicāminī, replēte terram, eamque subigite; et in piscēs aquātilēs, volucrēsque āeriās, et omnēs quae in terrīs moventur bēstiās imperium habēte. 29Ēn ego vōbīs trādō omnēs herbās, quae sunt in omnī terrae solō frūgiferāe, omnēsque arboreō fētū praeditās arborēs, sēmen parientēs, quibus ad alimōniam utāminī. 30Bēstiīs autem terrestribus omnibus, āerisque volucribus, et quaecumque vītālī spīritū animāta moventur in terrīs, hīs omnem herbārum viriditātem ad pāstum dō.» Hīs effectīs, 31animadvertit Deus omnia, quaecumque fēcerat, esse admodum bona. Ita exstitit ex vespere et māne diēs sextus.

domenica 2 maggio 2021

Carmen Natalicio tempore scriptum

Vltimus ad finem iam mensis uergit et annus
denique consueta nunc abit iste uice.
Luxuriosa gelu candescunt arua decembri
et parat in mundum sancta uenire salus.
Nec poterit natum cognoscere pastor Iesum
nec capiet caeli turpe bouile deum.
Nemo feret uolucri uectus munuscula curru,
dulciolis caligas nulla replebit anus.
Grex pueri celebrare nequit mysteria diui
nec magus externa migrat ab urbe procul.
Non ego dilectam mox te, mea uita, reuisam,
Caesar enim longis me uetat ire uiis
atque recrudescens uiolat tibi pectora morbus
et modo cum medicis hunc agis aegra diem.
O utinam longe possem tibi adesse iacenti,
me quid enim sine te festa dapesque iuuent?
Quid natalicia congesta sub arbore dona
quidue petam media nocte sacella pius?
Si quid aues igitur nobis dare munus amica
fac ualeas, aliud nil ego habere uolo.

lunedì 15 marzo 2021

De amicae natali

Saepe uiae flores alius de margine carpat
ignotoque frui malit amore malus.
Me iuuat unius labro tamptare puellae
labrum nec ueneri succubuisse uiae.
Nunc manet illa citas gelidi trans fluminis undas
quo nigra me prohibet tendere pestis iter
nec perit ulla dies studio quin uellar eundi
et libet aligera scandere caela uehe.
Me, Venus, urget amor, tua iam sine iussa sequamur
nec queat atra precor noxa ferire pios
qui sint Cypriacae salui tutamine diuae,
si potes infernas hinc Stygis aufer aquas!
Pectora cuspidibus puer ille sagittifer urat
sanaque mortali frons uacet igne luis.
Eius adest natalis et annum complet amica,
carmina sufficiant si procul auctor abest,
at simul ac uicta poterit uia peste patere
me uocet inque suo sopiat ipsa sinu.
Iunget amor defessa pigro tunc corpora somno
nec leuis in tacita nocte susurrus erit
et liceat tepido renitentem lumine solis,
dum cubat illa, manu lambere mane comam.
Haec cupio, Deus, haec mihi gaudia trade benignus
ut tibi cera sacra semper in aede micet.

lunedì 8 febbraio 2021

Adhortatio amicae

Magister urget saepe laboribus
heram meisque surripit osculis.
   Tremit misella iam seueri
   adueniente die pericli.

Stilus fatigat ulceribus manum,
et unca curuant tergora paginae.
   Premet sopore mox ocellos
   nox animumque metu grauatum.

Iuuare quamuis nitar amasiam
moras paratus uincere pectoris
   tamen magis magisque tristis
   flet lacrimisque genae rigantur.

Ines nitenti si quis in aethere
deus, sodali praesidium feras
   precor timoribusque motam
   ut ualeas solidare mentem.

Secunda siue fata tibi fauent,
ut ipse credo, seu male uerterit
   probatione me peracta
   denique conuenies amicum.

Sit hora nulla tum sine basiis,
diu lacerti colla reuinciant.
   Quid est amoenius cubili
   si iacet in gremio puella?

mercoledì 3 febbraio 2021

Veris aduentus

Ver parat egelidis hiemalia pellere uentis
   tempora nam brumae iam prope finis adest.
Nunc riget omnis ager glacie niuibusque coruscat,
   mox ibi flauescet concita sole seges.
Quae modo frigoribus solidi constringitur amnis
   libera diluto perfluet unda gelu.
Algida purpureis renitebunt arua rosetis,
   ut leuis auratum pollen aceruet apis.
Floribus effusi zephiris reuehentur odores
   fronsque teget spolium densa uirore nemus.
Nox dempto sileat tonitru nimbisque frequentem
   non feret ablatis caelitus imber aquam.
Blanditiis foueat sic mitia pectora amantum
   illa Valentini iam reditura dies.
Tu quoque parce puer nobis et pone pharetram
   nec latus inclemens molle sagitta foret.
At si nulla quies dabitur mortalibus arcu
   corda precor saltem mutuus urat amor.
Frangor enim mentemque fero tenet igne puella,
   o utinam studio ferueat illa pari!

giovedì 3 settembre 2020

De ultimis aestatis diebus

In inferis iacet puella sedibus,
opaca lumen angit umbra debile.
Vt abditis fauilla candet ignibus
calore Roma sic anhelat ultimo.
Inertibus carebit algor otiis
et occupata tempus hora surripit.
Valete iam maris uenusta fluctibus,
adusta sole iam ualete litora.
Coronea sed ipse peste territus
in aedibus reclusus usque perstiti.

domenica 30 agosto 2020

De urbe Antio, quae teste Vulpio totius rerum uniuersitatis locus frigidissimus est

Antium condit niuibus ueterna
temporis iam signa diu peracti,
interit gramen, spoliatur arbos,
  sistit et aeuum.

Limpidus crystalla uibrat susurrus,
algor immotas maris artat undas,
impetu condensa ferire parcunt
  aequora cautes.

Liuor emanat tumidus per arua,
iam calyx pallet cerasi niuatus,
effero sursus coalescit ipsum
  frigore caelum.

Helio segnis madet imbre tellus,
nubium moles pereunt opacae,
uitrea splendent decorata luce
  tecta domorum.

Insidet taetrae dominator urbis
in throno sceptrumque gerit sinistra,
dexterae nutu gelidis acerbus
  imperat auris.