domenica 20 agosto 2017
Versificātiō Euangeliī hodiernī (Matthaeus 15, 21-28)
Inde Tyrī in partēs iit et Sīdōnis Iēsus
et Chananaea illīs fīnibus orta "meam
daemonium uexat nātam, quaesō miserēre,
prōgeniēs Dauidis sānctificāta, meī!"
clāmāuit. Nihil ille tamen respondit et eius
discipulī, quoniam fēmina pōne sequī
pergēbat, rogitābant quīn dīmitteret illam.
Dīxit "ad āmissās nōnnisi missus ouēs
Isrāēlis sum." Propius sed uēnit adōrāns
maestaque poscēbat "Mī, domine affer opem!"
"Dēdecet" est fātus "nātōrum sūmere pānem
ut mittam canibus". Dīxit at illa "Canēs
nōnne etiam mīcās comedunt lāpsās dominōrum
dē mēnsā?". Subitō dīxit Iēsus eī
"Est tua magna fidēs, mulier fīat tibi quod uīs"
et fuit ex illō fīlia sāna diē.
Iscriviti a:
Commenti sul post (Atom)
Nessun commento:
Posta un commento