venerdì 11 agosto 2017
Ad amīcum Matthaeum
Scrībere quid cessās uersūs Matthaee uenustōs?
Magnificīs oculōs, supplico, pāsce metrīs.
Tū decus ingeniumque etenim Sulmōnis adaequās
quod rigidus iussit Caesar adīre Getās.
Sed nunc plūrima post rediuīus saecula Nāsō
Augustī tumulum rursus in urbe uidēs.
Cōgeris at uariōs studiōsus uoluere librōs
tē tenet et crēbrō perficienda thesis.
Nōn sinit Āoniīs triplicem tē dīcere dīuam
carminibus, tigrides quam per ināne uehunt
uel mediā taetrō rēptantia nocte sepulchrō
corpora quae cerebrī permovet ātra famēs.
Dācia nōn canitur rea sub diciōne Marīnī
inguinibus dēnsōs exsecuisse pilōs.
Nec pia iam referēs umquam mīrācula Chrīstī
prōmptaue Germānī facta sodālis erunt.
Quīn libet interdum spōnsam laudāre modestam?
Coniugis est meritō condecoranda fidēs.
Mnēmonidum posthāc explētō iussa sorōrum!
Nē simulēs surdīs tē auribus esse precor.
Iscriviti a:
Commenti sul post (Atom)
Nessun commento:
Posta un commento