lunedì 14 agosto 2017
Versificātiō Euangeliī hesternī (Matthaeus 14, 22-33)
Tunc subitō paruam iussit cōnscendere nāuem
discipulōs ut sē praegrederentur eō
trāns freta dum populī dīmitteret ipse cateruam
dīmissōque hominum sōlus in alta grege
culmina montis iit patrem ut exōrāret amātum.
Vespere ibī factō sōlus Iēsus erat
dum ratis in mediō mare iactābātur inīquīs
flūctibus, aura etenim flābat oborta uiae.
Noctis ad exitium, positō super aequora passū
accessit dominus, sollicitūdo tamen
pressit eōs quoniam per aquās aliquem īre uidēbant
uōceque sublātā "Phasma per aequor adest!"
clāmārunt timidī, quibus inde locūtus Iēsus
"Nē tremitōte, ego sum" dīxit "habēte fidem!"
Respondēns Petrus ā Chrīstō tunc ista petīuit:
"Īre super pelagus mē quoque posse iubē
sī uērō es dominus" dominusque "Venī, Petre" fātust;
dē rate dēscendēns flūmine fultus iit
Petrus ut appeteret Iēsum. Cum turben at ille
uīdisset ualidum pāuit et intus aquam
submergī coepit clāmāns "saluum facitō mē!"
Continuō tendēns brāchia Iēsus eum
prēndit et "Es modicae fideī. Quārē dubitāstī?"
dīxit, et in cymbā dein ubi uterque fuit
uentī cessārunt omnēsque ita sunt uenerātī
praesentēs "Vērō es fīlius ipse Deī."
Iscriviti a:
Commenti sul post (Atom)
Nessun commento:
Posta un commento