1Prīncipiō creāvit Deus caelum et terram. 2Cum autem esset terra iners atque rudis, tenebrīsque offūsum profundum, et dīvīnus spīritus sēsē super aquās lībrāret, 3iussit Deus, ut exsisteret lūx, et exstitit lūx. 4Quam cum vidēret Deus esse bonam, lūcem sēcrēvit ā tenebrīs, 5et lūcem diem, et tenebrās noctem appellāvit. Ita exstitit ex vespere et māne diēs prīmus. 6Deinde iussit Deus, ut exsisteret liquidum inter aquās, quod aquam ab aquā disiungeret. 7Fēcitque liquidum, quod dīvideret aquam, quae subter liquidum est, ab eā, quae superest. Quō factō, 8liquidum caelum nuncupāvit: ita exstitit ex vespere et māne diēs secundus. 9Deinde iussit Deus, ut aqua, quae sub caelō esset, ūnum in locum cōnflueret, ut apparēret siccum. Quō factō, 10siccum terram nōmināvit, et aquae adfluentiam mare. Eamque rem bonam esse animadvertēns, 11iussit, ut pareret terra stirpēs, herbās frūgiferās et arborēs frūctiferās, quae suō quaeque in genere frūctum ēderent, et in quibus suum sēmen inesset in terrīs. Atque ita factum est. 12Ēdiditque terra stirpēs, id est herbārum frūgiferārum et arborum frūctiferārum genera, in quibus suum sēmen inesset. Quam etiam rem bonam esse animadvertit. 13Ita exstitit ex vespere et māne diēs tertius. 14Deinde iussit Deus, ut exsisterent lūmināria in liquidō caelō ad discernendum diem ā nocte, quae et signa, et tempora, et diēs et annōs efficerent, 15et in liquidō lūcentia caelō terrās collūstrārent. Id quod factum est. 16Fēcitque Deus duo lūmināria magna, maius ad diēī, minus ad noctis moderātiōnem: tum etiam stēllās; 17eaque in liquidō caelō collocāvit, ad collūstrandās terrās, 18et diem noctemque moderandam, lūcemque et tenebrās discernendās. Et hoc quoque vīdit esse bonum. 19Ita exstitit ex vespere et māne diēs quārtus. 20Deinde iussit Deus, ut aqua natātīlēs ēderet animantēs, et volucrēs, quae suprā terram per āerem volārent. 21Creāvitque Deus ingentia cētē, et omne genus fluitantium animālium, et ālātārum volucrum, quaecumque ex aquā orīginem trahentia moventur. Quam rem cum vidēret esse bonam, 22ea fēcundāvit hīs verbīs: «Fētificāte, multiplicāminī, replēte aquās in marī; et volucrēs multiplicentur suprā terrās.» 23Ita exstitit ex vespere et māne diēs quīntus. 24Deinde iussit Deus, ut ēderet terra animantium genera, vidēlicet pecorum, et serpentium, et terrestrium ferārum. Id quod factum est: 25fēcitque Deus dīversa genera terrestrium ferārum et pecorum, et omnium humī serpentium. Quam rem cum vidēret esse bonam, 26ita fātur: «Faciāmus hominem ad imāginem nostram, nostrī similem, quī dominētur piscibus aquātilibus, volucribus āeriīs, pecudibus, dēnique tōtī terrae, et quidquid in terrā movētur.» 27Itaque hominem Deus ad suī, id est ad dīvīnam imāginem creāvit, scīlicet marem et fēminam: 28quibus deinde fēcunditātem dedit, sīc eōs adloquēns: «Fētificāte, multiplicāminī, replēte terram, eamque subigite; et in piscēs aquātilēs, volucrēsque āeriās, et omnēs quae in terrīs moventur bēstiās imperium habēte. 29Ēn ego vōbīs trādō omnēs herbās, quae sunt in omnī terrae solō frūgiferāe, omnēsque arboreō fētū praeditās arborēs, sēmen parientēs, quibus ad alimōniam utāminī. 30Bēstiīs autem terrestribus omnibus, āerisque volucribus, et quaecumque vītālī spīritū animāta moventur in terrīs, hīs omnem herbārum viriditātem ad pāstum dō.» Hīs effectīs, 31animadvertit Deus omnia, quaecumque fēcerat, esse admodum bona. Ita exstitit ex vespere et māne diēs sextus.
domenica 7 giugno 2026
Genesis 1
En nunc tandem
multos post annos iterum calamum suscipimus ad lectores aliquid scribentes.
Consilium autem non est iam, ut ante, Musis delectari, sed Sacrarum
Scripturarum ad classiciorem formam redactarum lectione gaudere. Cuius operis
auctor non ego sum, quippe cum Hebraici Graecique sermonis penitus ignarus sim,
sed Francus quidam XVI seculi, nomine Sebastianus Castellio, theologus
reformatus, maxime prae acredine in religiosas persecutiones demonstrata notus.
Est igitur in uotis integram eius uersionem digitalibus typis paulatim rescribere, ut oculis facilior lectu uideatur. Quapropter et eius
aetatis stilum ad recentiores scribendi consuetudines aptare longisque productas uocales adornare
nobis placuit. Capita uero nescio quam saepe foras daturi simus, sed iam ecce
primum omnium:
Iscriviti a:
Post (Atom)