Concelebrare Deum nunc fertur America faustum
   sicut auis patrius mos erat ante suis.
Nam simul ac ripam petiit, trangressus ineptis
   oceani ratibus uim rabiemque maris
Anglus ei grates pius egit cum ualuisset
   incolumis mundi tangere rura noui.
Post alii facta statuerunt messe coloni
   excelsum dapibus magnificare Deum.
Agricolas ita cum indigenis prandisse relatum est
   pectora cunctorum pace tenente sacra.
Diuo etenim fieri prohibente iniuria belli
   nulla potest, nulla est hasta gerenda manu.
Quin igitur mites exempla probamus eorum
   ante quibus saeuo nil opus ense fuit?
lunedì 27 novembre 2017
martedì 17 ottobre 2017
De terraplanistarum haeresi
Cum multa in rete his diebus legerim, quae ad publicam uesanorum derisionem spectarent, crebriorem atque impudentiorem terraplanistarum turbam factam esse animaduerti. At qui sunt hi, quos terraplanistas uoco? Ei sunt, qui hunc mundum rentur esse planum.
Mirum, nonne? Equidem iocositatis causa se hoc putare simulant! Minime...
"Sed," Nunc aliquis uestrum dixerit "Qui fieri potest ut hoc opinentur? Possumus enim nostris temporibus satellitum ope huius mundi formam eminus conspicere. Sunt et multa argumenta quibus mundi rotunditatem quiuis experiatur. Quid de his rebus isti arbitrantur?"
Vos, inquam, humano generi nimium fiduciae habetis.
Nam hi nos omnes scientistarum conspiratione deceptos et imagines summo in aetere exceptas computatro uere delineatas esse contendunt. Porro iuuentutem in scholis falsis praeceptis cotidie imbui et inde domi potius educandam esse affirmant.
At nunc quae sit eorum consilio huius mundi facies, fortasse requiritis.
Mundum nostrum planum et immotum et tholo uitreo omnibus stellis ornato opertum, Solem et Lunam eadem fere magnitudine esse et circuitum subter hunc tholum ducere, extremum mundi limitem glacie undique inclusum multisque militum praesidiis munitum esse putant, ne quis tholi fundamentum adire ueramque mundi speciem comperire possit.
Imaginem uerbis adiciam, ut facilius intellegatis:
En mundum, iuxta terraplanistarum opinionem!
Quod etiam iucundius est, mathesi et instrumentis technicis haec omnia probare conantur, etsi fere nihil de eis rebus sciunt. Nec desunt qui in litore horizonta perscrutantes se orbis terrarum curuaturam uidere non posse querantur.
Has nugas satis diu tractasse uideor, ergo uobis, lectores, in proximum uale dico!
Mirum, nonne? Equidem iocositatis causa se hoc putare simulant! Minime...
"Sed," Nunc aliquis uestrum dixerit "Qui fieri potest ut hoc opinentur? Possumus enim nostris temporibus satellitum ope huius mundi formam eminus conspicere. Sunt et multa argumenta quibus mundi rotunditatem quiuis experiatur. Quid de his rebus isti arbitrantur?"
Vos, inquam, humano generi nimium fiduciae habetis.
Nam hi nos omnes scientistarum conspiratione deceptos et imagines summo in aetere exceptas computatro uere delineatas esse contendunt. Porro iuuentutem in scholis falsis praeceptis cotidie imbui et inde domi potius educandam esse affirmant.
At nunc quae sit eorum consilio huius mundi facies, fortasse requiritis.
Mundum nostrum planum et immotum et tholo uitreo omnibus stellis ornato opertum, Solem et Lunam eadem fere magnitudine esse et circuitum subter hunc tholum ducere, extremum mundi limitem glacie undique inclusum multisque militum praesidiis munitum esse putant, ne quis tholi fundamentum adire ueramque mundi speciem comperire possit.
Imaginem uerbis adiciam, ut facilius intellegatis:
En mundum, iuxta terraplanistarum opinionem!
Quod etiam iucundius est, mathesi et instrumentis technicis haec omnia probare conantur, etsi fere nihil de eis rebus sciunt. Nec desunt qui in litore horizonta perscrutantes se orbis terrarum curuaturam uidere non posse querantur.
Has nugas satis diu tractasse uideor, ergo uobis, lectores, in proximum uale dico!
sabato 23 settembre 2017
Versificātiō Euangeliī diēī XXVII mēnsis Augustī (Matthaeus 16, 13-20)
Caesaris in partēs nōmen quibus atque Philippī est
   uēnit Iēsus ubī nempe rogāuit ita
discipulōs "hominis quis fīlius esse putātur?"
   Dīxērunt "aliī tē, domine, esse putant
Iōannem Baptistam aliīsque autem ipse uidēris
   Hēlīās, tē pars Hiēremiamque putat,
ē biblicīs ūnum vel dīcunt esse prophētīs".
   "Quem mē uōs autem dīcitis esse?" rogat
respondēnsque Simōn Petrus sīc dīxit Iēsū
   "Tū Chrīstus uīuī fīlius ipse Deī es.".
Inquit et ille "Simōn es tū Bar Iōna beātus.
   Nec caro nec sanguis tē docuēre, pater
sed meus in caelīs quī est, et uērō tibi dīcō
   es Petrus et super hanc aedificābo petram
mox ecclēsiam et īnfernī nōn porta ualēbit
   contrā illam, clāuēs et tibi, Petre, dabō
rēgnī caelōrum. Quodcumque ligāueris hīc tū
   quippe super terram iūnctum et in aethere erit
et quaecumque super terram soluenda putāris
   in caelīs etiam mando solūta fore.
Discipulīs tunc ille suīs praecēpit ut esse
   sē Chrīstum posset discere nēmo ab eīs.
venerdì 15 settembre 2017
Pauca dē Autumnī aduentū
Rigōre molliētur aetheris calor
marisque harēna dēserētur algida.
Resūmit ūsitāta quisque mūnera
et in scholās alumnus īre cōgitur.
Parant hirundinēs migrāre in Āfricam
cotīdiēque fit diēs minūtior.
Rigātur imbribus solum frequentibus
uirōre mox et exuentur arborēs.
Valē, aestuōse mēnsis, hinc abī celer
auēque, quī uenīs tepōre praeditus.
marisque harēna dēserētur algida.
Resūmit ūsitāta quisque mūnera
et in scholās alumnus īre cōgitur.
Parant hirundinēs migrāre in Āfricam
cotīdiēque fit diēs minūtior.
Rigātur imbribus solum frequentibus
uirōre mox et exuentur arborēs.
Valē, aestuōse mēnsis, hinc abī celer
auēque, quī uenīs tepōre praeditus.
domenica 20 agosto 2017
Versificātiō Euangeliī hodiernī (Matthaeus 15, 21-28)
Inde Tyrī in partēs iit et Sīdōnis Iēsus
   et Chananaea illīs fīnibus orta "meam
daemonium uexat nātam, quaesō miserēre,
   prōgeniēs Dauidis sānctificāta, meī!"
clāmāuit. Nihil ille tamen respondit et eius
   discipulī, quoniam fēmina pōne sequī
pergēbat, rogitābant quīn dīmitteret illam.
   Dīxit "ad āmissās nōnnisi missus ouēs
Isrāēlis sum." Propius sed uēnit adōrāns
    maestaque poscēbat "Mī, domine affer opem!"
"Dēdecet" est fātus "nātōrum sūmere pānem
   ut mittam canibus". Dīxit at illa "Canēs
nōnne etiam mīcās comedunt lāpsās dominōrum
   dē mēnsā?". Subitō dīxit Iēsus eī
"Est tua magna fidēs, mulier fīat tibi quod uīs"
   et fuit ex illō fīlia sāna diē.
lunedì 14 agosto 2017
Versificātiō Euangeliī hesternī (Matthaeus 14, 22-33)
Tunc subitō paruam iussit cōnscendere nāuem
   discipulōs ut sē praegrederentur eō
trāns freta dum populī dīmitteret ipse cateruam
   dīmissōque hominum sōlus in alta grege
culmina montis iit patrem ut exōrāret amātum.
   Vespere ibī factō sōlus Iēsus erat
dum ratis in mediō mare iactābātur inīquīs
   flūctibus, aura etenim flābat oborta uiae.
Noctis ad exitium, positō super aequora passū
   accessit dominus, sollicitūdo tamen
pressit eōs quoniam per aquās aliquem īre uidēbant
   uōceque sublātā "Phasma per aequor adest!"
clāmārunt timidī, quibus inde locūtus Iēsus
   "Nē tremitōte, ego sum" dīxit "habēte fidem!"
Respondēns Petrus ā Chrīstō tunc ista petīuit:
   "Īre super pelagus mē quoque posse iubē
sī uērō es dominus" dominusque "Venī, Petre" fātust;
   dē rate dēscendēns flūmine fultus iit
Petrus ut appeteret Iēsum. Cum turben at ille
   uīdisset ualidum pāuit et intus aquam
submergī coepit clāmāns "saluum facitō mē!"
   Continuō tendēns brāchia Iēsus eum
prēndit et "Es modicae fideī. Quārē dubitāstī?"
   dīxit, et in cymbā dein ubi uterque fuit
uentī cessārunt omnēsque ita sunt uenerātī
   praesentēs "Vērō es fīlius ipse Deī."
venerdì 11 agosto 2017
Ad amīcum Matthaeum
Scrībere quid cessās uersūs Matthaee uenustōs?
   Magnificīs oculōs, supplico, pāsce metrīs.
Tū decus ingeniumque etenim Sulmōnis adaequās
   quod rigidus iussit Caesar adīre Getās.
Sed nunc plūrima post rediuīus saecula Nāsō
   Augustī tumulum rursus in urbe uidēs.
Cōgeris at uariōs studiōsus uoluere librōs
   tē tenet et crēbrō perficienda thesis.
Nōn sinit Āoniīs triplicem tē dīcere dīuam
   carminibus, tigrides quam per ināne uehunt
uel mediā taetrō rēptantia nocte sepulchrō
   corpora quae cerebrī permovet ātra famēs.
Dācia nōn canitur rea sub diciōne Marīnī
   inguinibus dēnsōs exsecuisse pilōs.
Nec pia iam referēs umquam mīrācula Chrīstī
   prōmptaue Germānī facta sodālis erunt.
Quīn libet interdum spōnsam laudāre modestam?
   Coniugis est meritō condecoranda fidēs.
Mnēmonidum posthāc explētō iussa sorōrum!
   Nē simulēs surdīs tē auribus esse precor.
Dē pōtū modicō
Nōnnūllōs Nonnī uersūs ex Anglicō in Latīnum sermōnem interpretārī cōnātus sum et meīs commiscuī.
"Inuideō uōbīs quibus offuscantur amārō
"Inuideō uōbīs quibus offuscantur amārō
   mēns animusque merō, uōs Dionȳsus amat.
Mē tamen annōsī licet ūdent flūmina uīnī
   trīstitiae nequeō nescius esse meae.
Prōgeniēs Iouis et Semelēs dīuīna, quid obstās?
   Ēn! Laudēs tribuō nec uolō obesse deō.
Nōn ego enim cupiō tibi sacra reuellere templīs,
   exusta est manibus uīnea nūlla meīs.
Ac tua pampineīs, Līber, decorāta corōnīs
   sacrilegus noctū nōn simulācra ruō.
Nōnne meī miserēris adhūc perpauca petentis?
   Mē quoque, sī auscultās, ēbrietāte iuuā!"
Sīc mihi tam bibulō bibulus quam uāna querentī
   ex imprōuīsō est uīsus adesse deus
et frūstrā digitīs oculōs faciemque fricābam
   haec fierī pōtū somnia mīra ratus.
Seu torquēre meum pergēbam ac uellere crīnem
   purpureās alapīs sīue ferīre genās,
stābat imāgo tenāx leopardī pellibus aucta
   corporis et thyrsus grande regēbat onus.
Vītis erat passim crīspīs innexa capillīs
   atque acinīs etiam maior in ōre rubor.
"Quid, puer," is dīxit "longum sēdāre medēlīs
   angōrem breuibus uīs? Tibi uīna nocent.
Heu, meminī dīuam satyrī rīdēre bicornem
   ausī, quae tenebrās noctis adunca fugat.
Inuīsō cōnspexit at illa per āera uultū
   mortiferō iuuenem tunc equitāre boue
atque necis cupidō, pecudis missūra tabānum
   perniciem. Tōtō corpore pūnctus acū
sīcut equus nemoris perrūpit in inuia taurus.
   Ampelus indomitum summa per alta uidēns
quadrupedem saeuīs impulsum uādere pūnctīs
   atque futūra timēns mox sua fāta precem
flēbiliter tribuit: "Nunc iam cōnsiste, licēbit
   crās etiam breuiter currere, taure, manē!
Nē mē sōla rogō sūrsum inter saxa trucīdēs
   fāta uel ut Bacchus nesciat ista, necā!
Nec mihi sīs īrātus quod tibi cornua sertīs
   aurāuī, teneor uel quod amōre deī.
Sīn ita mē mactāre libet uiolāreque Bacchum,
   sīque equitis maestī nīl miserēre tuī
quod uireō, uel quod scīuī placuisse Lyaeō
   membra mea ad satyrōs dīlaceranda uehe
flētus ut exanimis cinerem respergat abundāns.
   Cārē haec exaudī bōs mea uōta precor!
Mē lūctus Dionȳsī tum plācābit adēmptum
   morte, prius numquam quem lacrimāsse ferunt.
At sī cornigerum uectōrem prōdere forsan,
   taurīnā est similis quī tibi fronte, uelīs
mē sūmptā periisse meō dīc uōce Lyaeō.
   Aduerse et Cererī bis genitōque deō
cum Bromius patitur uehementēs, taure, dolōrēs
   ipsa simul Dēō commiserāta dolet!"
Haec puer īnfernīs roseus iam proximus undīs
   īnfēlīx dīxit. Montis ad aspra furēns
culmina prōsiluit taurus bene nīxus in unguem
   diffissam, iuuenem praecipitemque dedit
dē dorsō. Cecidit prōnus saxōrum in aceruum
   et tacitō cervīx, ei mihi, frācta sonō est.
Bēlua rēliquiās iterumque iterumque petīuit
   et ualidā cornūs cuspide fīxit humō.
Decapitātum illīc iacuit sine fūnere corpus.
   Coccineus tīnxit candida membra cruor.
Sīc mihi dīlēctō grāta est ā sanguine uītis
   orta, satis remedī nōn tamen illa fuit!
Namque meō minimē cārum dē pectore uultum
   aequora tēmētī mīlle lauāre queunt.
Sed, puer, hanc mēcum bibe noctem, uīna supersunt.
   Sī bibitur modicē mēns animusque ualent!
Torua dedit senium nōbīs immāne Selēna.
   Nōs releuent lacrimīs pōcula mixta merī."
Iscriviti a:
Commenti (Atom)
