lunedì 14 agosto 2017

Versificātiō Euangeliī hesternī (Matthaeus 14, 22-33)

Tunc subitō paruam iussit cōnscendere nāuem discipulōs ut praegrederentur trāns freta dum populī dīmitteret ipse cateruam dīmissōque hominum sōlus in alta grege culmina montis iit patrem ut exōrāret amātum. Vespere ibī factō sōlus Iēsus erat dum ratis in mediō mare iactābātur inīquīs flūctibus, aura etenim flābat oborta uiae. Noctis ad exitium, positō super aequora passū accessit dominus, sollicitūdo tamen pressit eōs quoniam per aquās aliquem īre uidēbant uōceque sublātā "Phasma per aequor adest!" clāmārunt timidī, quibus inde locūtus Iēsus " tremitōte, ego sum" dīxit "habēte fidem!" Respondēns Petrus ā Chrīstō tunc ista petīuit: "Īre super pelagus quoque posse iubē uērō es dominus" dominusque "Venī, Petre" fātust; dē rate dēscendēns flūmine fultus iit Petrus ut appeteret Iēsum. Cum turben at ille uīdisset ualidum pāuit et intus aquam submergī coepit clāmāns "saluum facitō !" Continuō tendēns brāchia Iēsus eum prēndit et "Es modicae fideī. Quārē dubitāstī?" dīxit, et in cymbā dein ubi uterque fuit uentī cessārunt omnēsque ita sunt uenerātī praesentēs "Vērō es fīlius ipse Deī."

Nessun commento:

Posta un commento