lunedì 27 novembre 2017

Pauca de die gratiarum agendarum, quae die Iouis perscribere piguit

Concelebrare Deum nunc fertur America faustum
   sicut auis patrius mos erat ante suis.
Nam simul ac ripam petiit, trangressus ineptis
   oceani ratibus uim rabiemque maris
Anglus ei grates pius egit cum ualuisset
   incolumis mundi tangere rura noui.
Post alii facta statuerunt messe coloni
   excelsum dapibus magnificare Deum.
Agricolas ita cum indigenis prandisse relatum est
   pectora cunctorum pace tenente sacra.
Diuo etenim fieri prohibente iniuria belli
   nulla potest, nulla est hasta gerenda manu.
Quin igitur mites exempla probamus eorum
   ante quibus saeuo nil opus ense fuit?

martedì 17 ottobre 2017

De terraplanistarum haeresi

Cum multa in rete his diebus legerim, quae ad publicam uesanorum derisionem spectarent, crebriorem atque impudentiorem terraplanistarum turbam factam esse animaduerti. At qui sunt hi, quos terraplanistas uoco? Ei sunt, qui hunc mundum rentur esse planum.
Mirum, nonne? Equidem iocositatis causa se hoc putare simulant! Minime...
"Sed," Nunc aliquis uestrum dixerit "Qui fieri potest ut hoc opinentur? Possumus enim nostris temporibus satellitum ope huius mundi formam eminus conspicere. Sunt et multa argumenta quibus mundi rotunditatem quiuis experiatur. Quid de his rebus isti arbitrantur?"
Vos, inquam, humano generi nimium fiduciae habetis.
Nam hi nos omnes scientistarum conspiratione deceptos et imagines summo in aetere exceptas computatro uere delineatas esse contendunt. Porro iuuentutem in scholis falsis praeceptis cotidie imbui et inde domi potius educandam esse affirmant.
At nunc quae sit eorum consilio huius mundi facies, fortasse requiritis.
Mundum nostrum planum et immotum et tholo uitreo omnibus stellis ornato opertum, Solem et Lunam eadem fere magnitudine esse et circuitum subter hunc tholum ducere, extremum mundi limitem glacie undique inclusum multisque militum praesidiis munitum esse putant, ne quis tholi fundamentum adire ueramque mundi speciem comperire possit.
Imaginem uerbis adiciam, ut facilius intellegatis:
En mundum, iuxta terraplanistarum opinionem!
Quod etiam iucundius est, mathesi et instrumentis technicis haec omnia probare conantur, etsi fere nihil de eis rebus sciunt. Nec desunt qui in litore horizonta perscrutantes se orbis terrarum curuaturam uidere non posse querantur.
Has nugas satis diu tractasse uideor, ergo uobis, lectores, in proximum uale dico!

sabato 23 settembre 2017

Versificātiō Euangeliī diēī XXVII mēnsis Augustī (Matthaeus 16, 13-20)

Caesaris in partēs nōmen quibus atque Philippī est uēnit Iēsus ubī nempe rogāuit ita discipulōs "hominis quis fīlius esse putātur?" Dīxērunt "aliī , domine, esse putant Iōannem Baptistam aliīsque autem ipse uidēris Hēlīās, pars Hiēremiamque putat, ē biblicīs ūnum vel dīcunt esse prophētīs". "Quem uōs autem dīcitis esse?" rogat respondēnsque Simōn Petrus sīc dīxit Iēsū " Chrīstus uīuī fīlius ipse Deī es.". Inquit et ille "Simōn es Bar Iōna beātus. Nec caro nec sanguis docuēre, pater sed meus in caelīs quī est, et uērō tibi dīcō es Petrus et super hanc aedificābo petram mox ecclēsiam et īnfernī nōn porta ualēbit contrā illam, clāuēs et tibi, Petre, dabō rēgnī caelōrum. Quodcumque ligāueris hīc quippe super terram iūnctum et in aethere erit et quaecumque super terram soluenda putāris in caelīs etiam mando solūta fore. Discipulīs tunc ille suīs praecēpit ut esse Chrīstum posset discere nēmo ab eīs.

venerdì 15 settembre 2017

Pauca dē Autumnī aduentū

Rigōre molliētur aetheris calor
marisque harēna dēserētur algida.
Resūmit ūsitāta quisque mūnera
et in scholās alumnus īre cōgitur.
Parant hirundinēs migrāre in Āfricam
cotīdiēque fit diēs minūtior.
Rigātur imbribus solum frequentibus
uirōre mox et exuentur arborēs.
Valē, aestuōse mēnsis, hinc abī celer
auēque, quī uenīs tepōre praeditus.

domenica 20 agosto 2017

Versificātiō Euangeliī hodiernī (Matthaeus 15, 21-28)

Inde Tyrī in partēs iit et Sīdōnis Iēsus et Chananaea illīs fīnibus orta "meam daemonium uexat nātam, quaesō miserēre, prōgeniēs Dauidis sānctificāta, meī!" clāmāuit. Nihil ille tamen respondit et eius discipulī, quoniam fēmina pōne sequī pergēbat, rogitābant quīn dīmitteret illam. Dīxit "ad āmissās nōnnisi missus ouēs Isrāēlis sum." Propius sed uēnit adōrāns maestaque poscēbat ", domine affer opem!" "Dēdecet" est fātus "nātōrum sūmere pānem ut mittam canibus". Dīxit at illa "Canēs nōnne etiam mīcās comedunt lāpsās dominōrum mēnsā?". Subitō dīxit Iēsus "Est tua magna fidēs, mulier fīat tibi quod uīs" et fuit ex illō fīlia sāna diē.

lunedì 14 agosto 2017

Versificātiō Euangeliī hesternī (Matthaeus 14, 22-33)

Tunc subitō paruam iussit cōnscendere nāuem discipulōs ut praegrederentur trāns freta dum populī dīmitteret ipse cateruam dīmissōque hominum sōlus in alta grege culmina montis iit patrem ut exōrāret amātum. Vespere ibī factō sōlus Iēsus erat dum ratis in mediō mare iactābātur inīquīs flūctibus, aura etenim flābat oborta uiae. Noctis ad exitium, positō super aequora passū accessit dominus, sollicitūdo tamen pressit eōs quoniam per aquās aliquem īre uidēbant uōceque sublātā "Phasma per aequor adest!" clāmārunt timidī, quibus inde locūtus Iēsus " tremitōte, ego sum" dīxit "habēte fidem!" Respondēns Petrus ā Chrīstō tunc ista petīuit: "Īre super pelagus quoque posse iubē uērō es dominus" dominusque "Venī, Petre" fātust; dē rate dēscendēns flūmine fultus iit Petrus ut appeteret Iēsum. Cum turben at ille uīdisset ualidum pāuit et intus aquam submergī coepit clāmāns "saluum facitō !" Continuō tendēns brāchia Iēsus eum prēndit et "Es modicae fideī. Quārē dubitāstī?" dīxit, et in cymbā dein ubi uterque fuit uentī cessārunt omnēsque ita sunt uenerātī praesentēs "Vērō es fīlius ipse Deī."

venerdì 11 agosto 2017

Ad amīcum Matthaeum

Scrībere quid cessās uersūs Matthaee uenustōs? Magnificīs oculōs, supplico, pāsce metrīs. decus ingeniumque etenim Sulmōnis adaequās quod rigidus iussit Caesar adīre Getās. Sed nunc plūrima post rediuīus saecula Nāsō Augustī tumulum rursus in urbe uidēs. Cōgeris at uariōs studiōsus uoluere librōs tenet et crēbrō perficienda thesis. Nōn sinit Āoniīs triplicem dīcere dīuam carminibus, tigrides quam per ināne uehunt uel mediā taetrō rēptantia nocte sepulchrō corpora quae cerebrī permovet ātra famēs. Dācia nōn canitur rea sub diciōne Marīnī inguinibus dēnsōs exsecuisse pilōs. Nec pia iam referēs umquam mīrācula Chrīstī prōmptaue Germānī facta sodālis erunt. Quīn libet interdum spōnsam laudāre modestam? Coniugis est meritō condecoranda fidēs. Mnēmonidum posthāc explētō iussa sorōrum! simulēs surdīs auribus esse precor.

Dē pōtū modicō

Nōnnūllōs Nonnī uersūs ex Anglicō in Latīnum sermōnem interpretārī cōnātus sum et meīs commiscuī.

"Inuideō uōbīs quibus offuscantur amārō

mēns animusque merō, uōs Dionȳsus amat. tamen annōsī licet ūdent flūmina uīnī trīstitiae nequeō nescius esse meae. Prōgeniēs Iouis et Semelēs dīuīna, quid obstās? Ēn! Laudēs tribuō nec uolō obesse deō. Nōn ego enim cupiō tibi sacra reuellere templīs, exusta est manibus uīnea nūlla meīs. Ac tua pampineīs, Līber, decorāta corōnīs sacrilegus noctū nōn simulācra ruō. Nōnne meī miserēris adhūc perpauca petentis? quoque, auscultās, ēbrietāte iuuā!" Sīc mihi tam bibulō bibulus quam uāna querentī ex imprōuīsō est uīsus adesse deus et frūstrā digitīs oculōs faciemque fricābam haec fierī pōtū somnia mīra ratus. Seu torquēre meum pergēbam ac uellere crīnem purpureās alapīs sīue ferīre genās, stābat imāgo tenāx leopardī pellibus aucta corporis et thyrsus grande regēbat onus. Vītis erat passim crīspīs innexa capillīs atque acinīs etiam maior in ōre rubor. "Quid, puer," is dīxit "longum sēdāre medēlīs angōrem breuibus uīs? Tibi uīna nocent. Heu, meminī dīuam satyrī rīdēre bicornem ausī, quae tenebrās noctis adunca fugat. Inuīsō cōnspexit at illa per āera uultū mortiferō iuuenem tunc equitāre boue atque necis cupidō, pecudis missūra tabānum perniciem. Tōtō corpore pūnctus acū sīcut equus nemoris perrūpit in inuia taurus. Ampelus indomitum summa per alta uidēns quadrupedem saeuīs impulsum uādere pūnctīs atque futūra timēns mox sua fāta precem flēbiliter tribuit: "Nunc iam cōnsiste, licēbit crās etiam breuiter currere, taure, manē! sōla rogō sūrsum inter saxa trucīdēs fāta uel ut Bacchus nesciat ista, necā! Nec mihi sīs īrātus quod tibi cornua sertīs aurāuī, teneor uel quod amōre deī. Sīn ita mactāre libet uiolāreque Bacchum, que equitis maestī nīl miserēre tuī quod uireō, uel quod scīuī placuisse Lyaeō membra mea ad satyrōs dīlaceranda uehe flētus ut exanimis cinerem respergat abundāns. Cārē haec exaudī bōs mea uōta precor! lūctus Dionȳsī tum plācābit adēmptum morte, prius numquam quem lacrimāsse ferunt. At cornigerum uectōrem prōdere forsan, taurīnā est similis quī tibi fronte, uelīs sūmptā periisse meō dīc uōce Lyaeō. Aduerse et Cererī bis genitōque deō cum Bromius patitur uehementēs, taure, dolōrēs ipsa simul Dēō commiserāta dolet!" Haec puer īnfernīs roseus iam proximus undīs īnfēlīx dīxit. Montis ad aspra furēns culmina prōsiluit taurus bene nīxus in unguem diffissam, iuuenem praecipitemque dedit dorsō. Cecidit prōnus saxōrum in aceruum et tacitō cervīx, ei mihi, frācta sonō est. Bēlua rēliquiās iterumque iterumque petīuit et ualidā cornūs cuspide fīxit humō. Decapitātum illīc iacuit sine fūnere corpus. Coccineus tīnxit candida membra cruor. Sīc mihi dīlēctō grāta est ā sanguine uītis orta, satis remedī nōn tamen illa fuit! Namque meō minimē cārum pectore uultum aequora tēmētī mīlle lauāre queunt. Sed, puer, hanc mēcum bibe noctem, uīna supersunt. bibitur modicē mēns animusque ualent! Torua dedit senium nōbīs immāne Selēna. Nōs releuent lacrimīs pōcula mixta merī."